Sir 20

1Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! 2Concupiscentia spadonis devirginabit iuvenculam: 3sic qui facit per vim iudicium iniquum. 4Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum. 5Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis, qui procax est ad loquendum. 6Est tacens non habens sensum loquelae: et est tacens sciens tempus aptum. 7Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus. 8Qui multis utitur verbis, laedet animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur. 9Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. 10Est datum, quod non est utile: et est datum, cuius retributio duplex. 11Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput. 12Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. 13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur. 14Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. 15exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. 16Hodie foeneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. 17Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius. 18qui enim edunt panem illius: falsae linguae sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum? 19Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit: similiter et quod non erat habendum. 20Lapsus falsae linguae, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. 21Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. 22Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. 23Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur. 24Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personae autem acceptione perdet se. 25Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. 26Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. 27Potior fur quam assiduitas viri mendacis. perditionem autem ambo hereditabunt. 28Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. 29Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. 30Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. 31Xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. 32Sapientia absconsa et thesaurus invisus: quae utilitas in utrisque? 33Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Copyright information for VulgS